- CITRUS
- CITRUSnomen quô diversissimae arbores duae Veteribus indigitatae sunt, ἡ ςθύα scil. καὶ ἡ Μηδικὴ μηλέα, thya et Medica seu Citrea malus, de qua modo dictum. Et quidem thya seu Citrus Veter. peculiaris Cyrenaicae et Hammoniacae Libyes arbor, iuxta Theophrastum, in Graecia nusquam visa fuit nisi invecta ex Africa. Unde Romanis maior, quam Graecis. eius notitia, quippe Africae vicinioribus; quibus tamen non ex Cyrenaica provinc. sed ex Manuritania afferebantur mensae citreae, ubi et Citrum nascebatur, Confines certe Atlanti Mauros arborem citri ferre ipse Plinius, loc. cit. fatetur. Unde Atalantica munera vocantur citreae mensae Martiali, l. 14. Epigr. 89.Accipe felices, Atlantica munera, silvas:Aurea qui dederit dona, minora dabit.Et Maurae filia silvae, eidem Epigr. sequent. 90. Sed et suspicatur Salmasius, incognitum illud genus arborum et Atlantis montis peculiare, cuius Plinius meminit, l. 5. c. 1. ex relatione Suetonii Paulini, qui primus Romanorum Atlantem transgressus est, tradentis arbores esse in eo spectabilis proceritatis, enodi nitore, et frondes habere cupressi similes, citri arbores videri. Certe omnia conveniunt, praecipue foliatura cupressina: quam cum tribuat et cedro Vitruvius, l. 2. c. 9. prorsus videtur cedrum et citrum confundere, quod ab aliis quoque factitatum, Italisque etiamnum, qui cedro appellant citreum pomum, quod Veteres citrum dixêre. Nempe ex Citro mensae fiebant, magnopere Romanis expetitae, postquam circa Ciceronis tempora illa Romanis innotuit. Hinc Plin. l. 13. c. 16. Theophrastus ---- magnum iam huic arbori honorem tribuit, memoratas ex ea referens Templorum Veterum contignationes, quandamque immortalitatem materiae in tectis, contra vitia omnia incorruptae. Radice nihil crispius, nec aliunde pretiosiora opera. Praecipuamautem esse eam arborem, circa Ammonis delubrum ---- de Mensis tamen tacet: et alias nullius ante Ciceronianam vetustior memoria est. Ubi quod de pretio mensarum, c. praec. 15. variis exemplis confirmat: Mensarum (hic) insania, quas feminae viris contra margaritas regerunt. Exstat hodie M. Ciceronis in illa paupertate, et quod magis mirum est, illô aevô emptae H. S. XI. Memorautur et Galli Asinii H. S. XI. venundatae. Sunt et duae a Iuba Rege pendentes: quarum aiteri pretium fuit H. S. XII. alteri paulo minus. Interiit nuper incemliô attegiis descendens H. S. XIV. permutatâ latifundii taxatione etc. uti quidem Budaeus legit, de Asse, l. 3. Idem de magnitudine paulo post, Magnitudo amplissima abhuc fuit, unius commissae ex orbibus dimudiatis dubus, a Rege Mauritaniae Ptolemaeo, quatuor pedum et semipedis per medium ambitum, crassitudine quadrantali etc. De discrimine, pergit, Mensis praecipua dos in vena crispis, vel in vertice variis. Illud oblognô evenit discursu, ideoque tigrinae appellantur: hôc intortô, et ideo tales pantherinae vocantur. Sunt et undatim crispae, maiore gratiâ, si pavonum caudae oculos imitentur. Magna vero post has gratia extra praedictas crispis, densâ velut grani congerie, quas ob id a similitudine apiatas vocant etc. Quam ob causam merito subiungit, Inter pauca nitidioris vitae instrumenta hanc arborem fuisse: cum ante eam cognitam Nucinae Mensae in pretio essent. Uti vero ex radice huius arboris mensae, sic ex reliqua materia contignationes fiebant, uti de Templis vidimus supra. At procedente luxu, Citrum dedignari coeperunt Romani, nisi pretiosius fieret, quam nascebatur: itaque citri colore picta testudo secta. Plin. l. 16. c. 43. Haec prima origo luxuriae arborum, aliâ integi et vilioris ligni e pretiosiore corticem fieri --- Nec satis: coepêre tingi animalium cornua ---- placuit deinde materiam et in mari quaeri. Testudo in hoc secta. Nuperque ---- principatu Neronis inventum, ut pigmentis perderetur, imitata lignum. Sic lectis pretia quaeruntur, sic terebinthum vinci iuvat, sic citrum pretiosius fieri, sic acer decipi. Scilicet, testudo picta terebinthini ligni colore, terebinthum ipsam vincebat; eadem citri instar picta, factitium erat citrum, verô pretiosius sicque citrum fiebat pretiosius quam nascebatur etc. Quia autem Citrus arbor mensarum, apud Mauros Atlanti confines, nascebatur, haud logne ab Hesperidibus: in iisdem vero regionibus arbot Citreamals ferens, Graece ἑπερὶς (quam cum Assyria seu Medica quosdam eandem fecisse supra diximus) crescebat plurima, indeque primum fructus ex ea allatos viderunt Romani, adqoque ex iisdem locis alterius arboris fructus, alterius lignum ad mensas Romanis veniebat: hinc rudi illô saeculô existimâsse videntur arboris illius, ex cuius materia mensae et alia opera fierent, fructum esse poma illa, quae indidem efferebantur, et Citrea appellâsse, ac Citra, quasi citri mala. Nam Citrus arbor, Citrum fructus. Postea compertô diversas esse arbores; idem tamen nomen utrique adnaesit, uti diximus etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 949. et seqq. De triumpho Caesaris ex Citro, mentionem facit Velleius Paterculus, l. 2. c. 56. ubi de Caesaris triumphis, Gallici apparatus ex citro, Pontici ex acantho, Alexandrini testudine, Asrici ebore, Hispaniensis argentô rasili constitit. Ubi quod Terentius Cedrum substituit, quasi Citri usus tum nondum fuisset apud Romanos, refellitur illô Catonis apud Festum, ex oratione, Ne quid iterum Consul fiat: Dicere possum, quibus illa, atque aedes aedificatae, atque expoliae maximô opere, citro atque ebore, atque pavimenta Poenicis stent. Nimitum Africa Romanorum iugum iam tum induere coeperat. Sed omnem dubitationem eximit Lucanus, ubi de convivio eiusdem Caesaris ac Cleopatrae, l. 10. v. 144.Dentibus Hîc niveis, sectos Atlantide silvaImposuêre orbes, quales ad Caesaris oraNec captô venêre Iubâ. Pro caecus et amensAmbrtione furor, civilia bella gerentiDivitias aperire suas, incendere mentemHospitis armati -----Vide et quae de Cicerone supra dicta, Vossiumque ad loc. Velleii. Nec omittendum, quod, uti Citri nomine diversi generis arbores a Veterib. indigitari diximus, sic non defuerint, qui Citrum cum Agallocho confunderent, inter quos Auctor Anonymus περὶ ὁρίων τῆς γῆς, qui in Atlantis pede Agallochum nasci tradit. Causa erroris forte, quod Agallochum maculas similes habet Citri ligno, de cuius maculis supra diximus ex Plinio. Vide iterum Salmas. ubi supra p. 1056.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.